Hymn Lyrics

Traditional Christian Hymn Lyrics.

Home Hymn Lyrics Home Titles beginning A B C D EF G H I JK L MN O PQR S T UVWXYZ Support Search Codes



Share page  Visit Us On FB


Puer natus in Bethlehem (Text)

Puer natus in Bethlehem;
Unde gaudet Ierusalem.
Alleluia!

Assumpsit carnem Filii
Dei Patris altissimi.
Alleluia!

Per Gabrielis nuncium
Virgo concepit Filium.
Alleluia!

De matre natus virgine,
Sine virili semine.
Alleluia!

Sine serpentis vulnere
De nostro venit sanguine.
Alleluia!

Incarne nobis similis,
Peccato sed dissimilis.
Alleluia!

Tanquam sponsus de thalamo,
Processit matris utero.
Alleluia!

Hic iacet in praesepio
Qui regnat sine termino.
Alleluia!

Cognovit bos et asinus
Quod puer erat Dominus.
Alleluia!

Et angelus pastoribus
Revelat quis sit Dominus.
Alleluia!

Magi de longe veniunt;
Aurum, thus, myrrham offerunt.
Alleluia!

Intrantes domum invicem,
Natum salutant hominem.
Alleluia!

In hoc natali gaudio,
Benedicamus Domino.
Alleluia!

Laudetur sancta Trinitas,
Deo dicamus gratias.
Alleluia!


Latin, 13th-14th centuries

Download the song in PDF format for printout etc.
Download the song in RTF format for editing etc.







E-Book - An Annotated Compendium of Old Time American Songs by James Alverson III