Hymn Lyrics

Traditional Christian Hymn Lyrics.

Home Hymn Lyrics Home Titles beginning A B C D EF G H I JK L MN O PQR S T UVWXYZ Support Search Codes



Share page  Visit Us On FB


Caeli Deus sanctissime

Caeli Deus sanctissime,
qui lucidum centrum poli
candore pingis igneo
augens decori lumine.

Quarto die qui flammeam
solis rotam constituens,
lunae ministras ordini,
vagos recursus siderum,

Ut noctibus, vel lumini
diremptionis terminum,
primordiis et mensium
signum dares notissimum:

Illumina cor hominum,
absterge sordes mentium,
resolve culpae vinculum,
everte moles criminum.

Praesta, Pater piissime,
Patrique compar Unice,
cum Spiritu Paraclito
regnans per omne saeculum.

Latin, earlier than 8th c.

Download the song in PDF format for printout etc.
Download the song in RTF format for editing etc.







E-Book - An Annotated Compendium of Old Time American Songs by James Alverson III