Share page | Visit Us On FB |
Ave, colenda Trinitas;
ave, perennis unitas,
Pater Deus, Nate Deus,
et Deus alme Spiritus.
Haec tibi nunc gratuita
depromimus praeconia,
quae tibi sint gratissima
et nobis saluberrima.
Te trinum semper laudamus
atque unum adoramus:
tuae dulcis clementiae
sentiamus munimina.
O Trinitas, O Unitas,
adesto supplicantibus
et angelorum laudibus
admitte quod persolvimus.
In use in England before the Norman Conquest (1066), but not known afterwards. Printed in The Latin Hymns of the Anglo-Saxon Church, 1851, The Surtees Society.
Anglo-Saxon Office Hymn