Hymn Lyrics

Traditional Christian Hymn Lyrics.

Home Hymn Lyrics Home Titles beginning A B C D EF G H I JK L MN O PQR S T UVWXYZ Support Search Codes



Share page  Visit Us On FB


Alleluia, dulce carmen

Alleluia, dulce carmen
vox perennis gaudii,
alleluia laus suavis
est choris caelestibus,
quam canunt Dei manentes
in domo per saecula.

'Alleluia' laeta mater
concinis Ierusalem,
'Alleluia' vox tuorum
civium gaudentium;
exsules nos flere cogunt
Babylonis flumina.

'Alleluia' non meremur
nunc perenne psallere,
alleluia nos reatus
cogit intermittere;
tempus instat, quo peracta
lugeamus crimina.

Unde laudando precamur
te, beata Trinitas,
ut tuum nobis videre
Pascha des in aethere,
quo tibi, laeti canamus
'Alleluia' perpetum.


Latin, eleventh century or earlier

Download the song in PDF format for printout etc.
Download the song in RTF format for editing etc.







E-Book - An Annotated Compendium of Old Time American Songs by James Alverson III