Child's, The English And Scottish Ballads

Volume 7 of 8 from 1860 edition - online book

Home Main Menu Singing & Playing Order & Order Info Support Search Voucher Codes




Share page  Visit Us On FB



Previous Contents Next
252            PEffiLITJM GILLICEANKIANUM.
Fortiter pugnaverat, more atavorum, Deinde dissipaverat turmas Batavorum. Strenuus Lochielius, multo Camerone, Hostes ense peremit, et abrio pugione; Istos et intrepidos Oreo dedicavit, Impedimenta hostium Blaro reportavit.
Macneillius de Bara, Glencous Kepochanus, Ballechinus, cum fratre, Stuartus Apianus, Pro Jacobo Septimo fortiter gessere, Pugiles fortissimi, feliciter vicere. Canonicus clarissimus Gallovidianus, Acer et indomitus, consilioque sanus, Ibi dux adfuerat, spectabilis persona, Nam pro tuenda patria, hunc peperit Bellona.
Ducalidoni dominum spreverat gradivus,
Nobilis et juvenis, fortis et activus:
Nam cum nativum principem exulem audiret,
Kedit ex Hungaria ut regi inserviret.
Elic et adfuerat tutor Ranaldorum,
Qui strenue pugnaverat cum copiis virorum;
Et ipse Capetaneus, aetate puerili,
Intentus est ad proelium, spiritu virili.
Glenmoristonus junior, optimus bellator Subito jam factus, hactenus venator, Perduelles Whiggeos ut pecora prostravit, Ense et fulmineo Mackaium fugavit. Eegibus et legibus, Scotici constantes, Vos clypeis et gladiis pro principe pugnantes, Vestra est victoria, vestra est et gloria, In cantis et historia perpes est memoria!







E-Book - An Annotated Compendium of Old Time American Songs by James Alverson III